Mosaico decorativo

Trouvé 4456 Résultats pour: Dominus Deus

  • Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)

  • Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)

  • et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)

  • Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)

  • Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. (Liber Isaiae 3, 13)

  • Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)

  • Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)

  • Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ; (Liber Isaiae 3, 16)

  • decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. (Liber Isaiae 3, 17)

  • In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, (Liber Isaiae 3, 18)

  • Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. (Liber Isaiae 4, 4)

  • Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina