Mosaico decorativo

Fondare 1946 Risultati per: Deus Decima Pestis

  • Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)

  • Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 15)

  • Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 45, 18)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet. (Prophetia Ezechielis 47, 13)

  • In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 47, 23)

  • Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)

  • Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)

  • Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)

  • Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina