Fondare 1946 Risultati per: Deus Decima Pestis
Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)
Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)
Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. (Prophetia Ezechielis 38, 21)
Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 39, 1)
Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 5)
Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum. (Prophetia Ezechielis 39, 8)
Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 10)
Sepeliet autem eum omnis populus terræ: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 13)
Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. (Prophetia Ezechielis 39, 17)
et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 20)
Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps. (Prophetia Ezechielis 39, 22)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)