Mosaico decorativo

Fondare 636 Risultati per: Deum

  • Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)

  • Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)

  • Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. (Liber Isaiae 10, 21)

  • sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ; (Liber Isaiae 29, 23)

  • Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. (Liber Isaiae 37, 4)

  • Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)

  • Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)

  • Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. (Liber Isaiae 38, 11)

  • Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? (Liber Isaiae 40, 18)

  • Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? (Liber Isaiae 44, 10)

  • et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)

  • reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu ! (Liber Isaiae 44, 17)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina