Trouvé 636 Résultats pour: Deum
Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)
Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. (Liber Isaiae 10, 21)
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ; (Liber Isaiae 29, 23)
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. (Liber Isaiae 37, 4)
Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. (Liber Isaiae 38, 11)
Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? (Liber Isaiae 40, 18)
Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? (Liber Isaiae 44, 10)
et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu ! (Liber Isaiae 44, 17)