Fondare 1045 Risultati per: Deo
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. (Actus Apostolorum 8, 23)
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. (Actus Apostolorum 10, 41)
Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. (Actus Apostolorum 10, 42)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)
Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 35)
Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. (Actus Apostolorum 16, 34)
Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. (Actus Apostolorum 17, 22)
Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 23)
sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. (Actus Apostolorum 18, 21)
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)