Mosaico decorativo

Fondare 1045 Risultati per: Deo

  • ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 27)

  • nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)

  • et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: (Actus Apostolorum 2, 19)

  • Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)

  • nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. (Actus Apostolorum 5, 4)

  • Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)

  • si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)

  • Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. (Actus Apostolorum 7, 20)

  • dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. (Actus Apostolorum 7, 55)

  • Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina