Fondare 346 Risultati per: Benjamin Tribus
Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, (Liber I Paralipomenon 8, 1)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)
Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, (Liber I Paralipomenon 9, 7)
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, (Liber I Paralipomenon 11, 31)
tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin. (Liber I Paralipomenon 12, 2)
Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David. (Liber I Paralipomenon 12, 16)
De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)
Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: præparaverant enim eis fratres sui. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
