Fondare 346 Risultati per: Benjamin Tribus
Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : (Liber I Regum 11, 35)
Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens : (Liber I Regum 12, 23)
Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)
Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. (Liber I Regum 15, 22)
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. (Liber I Regum 17, 21)
Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt. (Liber II Regum 2, 17)
Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, (Liber II Regum 13, 18)
iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam. (Liber II Regum 13, 19)
Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël. (Liber II Regum 13, 25)
Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17, 5)
Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)
