Fondare 48 Risultati per: vineam

  • Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua, (Liber Isaiae 36, 16)

  • Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? (Liber Ieremiae 2, 21)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)

  • Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)

  • et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, (Liber Ieremiae 35, 9)

  • ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines. (Prophetia Ezechielis 17, 6)

  • In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)

  • et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. (Prophetia Osee 2, 14)

  • Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)

  • conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)

  • et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina