Fondare 48 Risultati per: vineam

  • Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”. (Liber I Regum 21, 7)

  • Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant. (Liber Iob 24, 6)

  • Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam. (Liber Psalmorum 80, 9)

  • Deus virtutum, convertere, respice de caelo et vide et visita vineam istam. (Liber Psalmorum 80, 15)

  • Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: (Liber Proverbiorum 24, 30)

  • ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. (Liber Proverbiorum 31, 16)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: “Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. (Liber Isaiae 3, 14)

  • Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)

  • Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. (Liber Isaiae 16, 9)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina