Fondare 775 Risultati per: tribus Iudae
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)
“Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae (Liber Exodus 31, 2)
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)
Dixitque Moyses ad filios Israel: “Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; (Liber Exodus 35, 30)
Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi, (Liber Exodus 38, 22)
Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)
Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)
Recensiti tribus Ruben quadraginta sex milia quingenti. (Liber Numeri 1, 21)
Recensiti tribus Simeon quinquaginta novem milia trecenti. (Liber Numeri 1, 23)