Fondare 19 Risultati per: nova
Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes”. (Liber Exodus 35, 35)
seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera. (Liber Leviticus 25, 22)
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium. (Liber Esther 8, 16)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, (Liber Proverbiorum 24, 21)
Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 14)
Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam”. (Liber Isaiae 42, 9)
ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)
Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. (Liber Isaiae 48, 6)
Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus. (Prophetia Sophoniae 1, 10)