Fondare 19 Risultati per: nova
Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? (Actus Apostolorum 17, 19)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)
Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)