Fondare 54 Risultati per: maior
At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
et ait illis: “Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. (Evangelium secundum Lucam 22, 26)
Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)
Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 16)
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)