Fondare 54 Risultati per: maior
Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
Loquere, maior natu: decet enim te (Liber Ecclesiasticus 32, 4)
Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; (Liber Isaiae 32, 5)
VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)
Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. (Prophetia Ezechielis 16, 46)
Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)
Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum”. (Prophetia Aggaei 2, 9)
Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
Dico autem vobis quia templo maior est hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “Quis putas maior est in regno caelorum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)
Qui maior est vestrum, erit minister vester. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 11)