Fondare 312 Risultati per: magna tribulatio

  • Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)

  • Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 23)

  • Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)

  • Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)

  • et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo, (Liber I Maccabaeorum 5, 60)

  • Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)

  • Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)

  • Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)

  • et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina