Fondare 312 Risultati per: magna tribulatio
Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 143)
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 4)
Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius: (Liber Psalmorum 136, 7)
Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini; (Liber Psalmorum 138, 5)
et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna. (Liber I Maccabaeorum 1, 24)
Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; (Liber I Maccabaeorum 1, 29)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
Et facta est ira magna super Israel valde. (Liber I Maccabaeorum 1, 64)
Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)
Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna. (Liber I Maccabaeorum 3, 54)
Et facta est salus magna in Israel in die illa. (Liber I Maccabaeorum 4, 25)