Fondare 129 Risultati per: facit
Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus. (Liber Numeri 30, 9)
facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. (Liber Deuteronomii 10, 18)
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec. (Liber Deuteronomii 22, 5)
Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam. (Liber Deuteronomii 25, 16)
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
“Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 18)
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum”. (Liber Deuteronomii 31, 21)
Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat; (Liber I Samuelis 2, 7)
Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum”. (Liber II Samuelis 22, 51)
Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero; (Liber Iob 5, 9)