Fondare 129 Risultati per: facit
et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste”. (Actus Apostolorum 26, 31)
igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)
qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio. (Epistula ad Colossenses 3, 25)
Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”; (Epistula ad Hebraeos 1, 7)
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, (Epistula I Petri 3, 21)
Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)
Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)
Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. (Epistula I Ioannis 3, 4)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; (Epistula I Ioannis 3, 7)