Fondare 794 Risultati per: Wallensis Ierusalem
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederentur regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. (Liber I Maccabaeorum 13, 49)
et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quas Spartiatae miserunt: (Liber I Maccabaeorum 14, 19)
Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati; (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 14, 37)
Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi; (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: “Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei; (Liber I Maccabaeorum 15, 28)