Mosaico decorativo

Fondare 794 Risultati per: Wallensis Ierusalem

  • et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)

  • Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. (Liber I Maccabaeorum 10, 32)

  • Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)

  • et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea”. (Liber I Maccabaeorum 10, 45)

  • Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia. (Liber I Maccabaeorum 10, 66)

  • Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium. (Liber I Maccabaeorum 10, 74)

  • Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 10, 87)

  • Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 7)

  • In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)

  • Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel. (Liber I Maccabaeorum 11, 41)

  • Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina