Fondare 523 Risultati per: Vero
Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)
Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)
Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic, (Liber Thobis 14, 9)
Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. (19a) Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. (Liber Esther 9, 19)
Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. (Liber Esther 10, 1)
Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. (Liber Iob 6, 3)
Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est? (Liber Iob 14, 10)
Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. (Liber Iob 21, 16)
Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; (Liber Iob 21, 25)
Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. (Liber Iob 23, 10)
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur. (Liber Iob 24, 14)
Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? (Liber Iob 28, 12)