Fondare 12723 Risultati per: Ut
Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi; (Liber Exodus 26, 12)
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens. (Liber Exodus 26, 13)
quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. (Liber Exodus 26, 19)
Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. (Liber Exodus 26, 25)
vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum. (Liber Exodus 26, 28)
Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)
Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. (Liber Exodus 27, 2)
et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. (Liber Exodus 27, 7)
Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. (Liber Exodus 27, 8)
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; (Liber Exodus 27, 14)
Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)
in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)