Fondare 12723 Risultati per: Ut
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare. (Liber Exodus 24, 6)
Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”. (Liber Exodus 24, 7)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”. (Liber Exodus 24, 12)
et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)
Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 25, 1)
“Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. (Liber Exodus 25, 2)
Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes, (Liber Exodus 25, 3)