Fondare 1102 Risultati per: Usque
Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes; (Liber Psalmorum 36, 6)
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 41, 14)
Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)
Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae, (Liber Psalmorum 46, 9)
ut vivat usque in finem nec videat interitum. (Liber Psalmorum 49, 10)
PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 50, 1)
Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 53, 4)
quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. (Liber Psalmorum 57, 11)
Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam? (Liber Psalmorum 60, 11)
Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis. (Liber Psalmorum 61, 7)
Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum. (Liber Psalmorum 69, 2)
Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. (Liber Psalmorum 71, 17)