Fondare 1102 Risultati per: Usque
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)
de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)
Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam. (Liber II Paralipomenon 8, 16)
Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Aegypti; (Liber II Paralipomenon 9, 26)
Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc. (Liber II Paralipomenon 10, 19)
Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 12, 4)
Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa. (Liber II Paralipomenon 14, 8)
Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 12)
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)
Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa. (Liber II Paralipomenon 15, 19)
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. (Liber II Paralipomenon 17, 12)
Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)