Fondare 1102 Risultati per: Usque
Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. (Liber I Paralipomenon 17, 12)
Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum”. (Liber I Paralipomenon 17, 14)
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius. (Liber I Paralipomenon 17, 22)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)
Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 4)
Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam”. (Liber I Paralipomenon 21, 2)
Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; (Liber I Paralipomenon 23, 25)
Et firmabo regnum eius usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia, sicut et hodie”. (Liber I Paralipomenon 28, 7)
Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)
altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. (Liber II Paralipomenon 4, 2)
Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante Dabir; si vero quis erat extrinsecus eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. (Liber II Paralipomenon 5, 9)