Fondare 2521 Risultati per: Tribus Ex Israel
Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant”. (Liber Numeri 17, 20)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”. (Liber Numeri 17, 25)
Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! (Liber Numeri 17, 27)
Excubate in ministerio sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios Israel. (Liber Numeri 18, 5)
Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)
Locutusque est Dominus ad Aaron: “Ecce dedi tibi custodiam praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)
Praelibationem donorum, quae elevando obtulerint filii Israel, tibi dedi et filiis tuis ac filiabus tuis iure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)
Omne, quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit. (Liber Numeri 18, 14)
Omnes praelibationes sanctas, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo: pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis”. (Liber Numeri 18, 19)
Dixitque Dominus ad Aaron: “In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. (Liber Numeri 18, 20)