Mosaico decorativo

Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel

  • Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant”. (Liber Numeri 17, 20)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)

  • Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”. (Liber Numeri 17, 25)

  • Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! (Liber Numeri 17, 27)

  • Excubate in ministerio sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios Israel. (Liber Numeri 18, 5)

  • Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)

  • Locutusque est Dominus ad Aaron: “Ecce dedi tibi custodiam praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)

  • Praelibationem donorum, quae elevando obtulerint filii Israel, tibi dedi et filiis tuis ac filiabus tuis iure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)

  • Omne, quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit. (Liber Numeri 18, 14)

  • Omnes praelibationes sanctas, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo: pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis”. (Liber Numeri 18, 19)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: “In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. (Liber Numeri 18, 20)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina