Fondare 1278 Risultati per: Terra Sancta
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt. (Liber I Maccabaeorum 6, 26)
et accusaverunt populum apud regem dicentes: “Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius”. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)
Et siluit terra Iudae dies paucos. (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
“Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)
et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 72)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)
Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)