Mosaico decorativo

Fondare 1278 Risultati per: Terra Sancta

  • Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus; (Liber I Maccabaeorum 3, 29)

  • Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)

  • Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; (Liber I Maccabaeorum 3, 51)

  • Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)

  • Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare”. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta. (Liber I Maccabaeorum 4, 41)

  • et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. (Liber I Maccabaeorum 4, 43)

  • Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 48)

  • Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)

  • Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)

  • Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina