Fondare 1195 Risultati per: Terra Recuperatione
Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)
Dixitque Dominus ad eum: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?”. (Liber Iob 1, 8)
Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)
Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur. (Liber Iob 8, 19)
Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Longior terra mensura eius et latior mari. (Liber Iob 11, 9)
Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)
lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. (Liber Iob 14, 19)
quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. (Liber Iob 15, 19)
Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)