Mosaico decorativo

pronađen 1195 Rezultati za: Terra Recuperatione

  • Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?”. (Liber Iob 1, 8)

  • Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)

  • Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)

  • Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)

  • Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur. (Liber Iob 8, 19)

  • Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)

  • Longior terra mensura eius et latior mari. (Liber Iob 11, 9)

  • Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)

  • lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. (Liber Iob 14, 19)

  • quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. (Liber Iob 15, 19)

  • Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina