Fondare 3412 Risultati per: Terra Israel
Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii”. (Liber Numeri 1, 53)
Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)
“Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2, 2)
Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 32)
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. (Liber Numeri 3, 8)
Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur”. (Liber Numeri 3, 9)
“Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. (Liber Numeri 3, 12)
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)
Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)
Et ait Dominus ad Moysen: “Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; (Liber Numeri 3, 40)