Fondare 3412 Risultati per: Terra Israel
De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem (Liber Leviticus 25, 45)
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. (Liber Leviticus 25, 46)
mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 25, 55)
“Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. (Liber Leviticus 26, 4)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)
Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt. (Liber Leviticus 26, 20)
Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae. (Liber Leviticus 26, 33)
Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae; quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit. (Liber Leviticus 26, 34)
Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)
Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum. (Liber Leviticus 26, 44)