Fondare 3038 Risultati per: Sun

  • Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno; (Apocalypsis Ioannis 14, 4)

  • et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)

  • Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)

  • Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)

  • quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 6)

  • Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)

  • sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)

  • Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)

  • Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. (Apocalypsis Ioannis 16, 20)

  • cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius”. (Apocalypsis Ioannis 17, 2)

  • bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: (Apocalypsis Ioannis 17, 9)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina