Trouvé 3038 Résultats pour: Sun
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno; (Apocalypsis Ioannis 14, 4)
et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)
Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)
Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)
quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 6)
Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)
Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)
Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. (Apocalypsis Ioannis 16, 20)
cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius”. (Apocalypsis Ioannis 17, 2)
bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)
Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: (Apocalypsis Ioannis 17, 9)