Fondare 2771 Risultati per: Sit
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam. (Liber Sapientiae 18, 23)
His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens. (Liber Sapientiae 18, 25)
Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem, (Liber Sapientiae 19, 4)
Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)
Timor Domini scientiae religiositas; (Liber Ecclesiasticus 1, 17)
religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit. (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)
Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? (Liber Ecclesiasticus 2, 12)
Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)