Mosaico decorativo

Talált 2771 Eredmények: Sit

  • Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)

  • Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam. (Liber Sapientiae 18, 23)

  • His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens. (Liber Sapientiae 18, 25)

  • Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem, (Liber Sapientiae 19, 4)

  • Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)

  • Timor Domini scientiae religiositas; (Liber Ecclesiasticus 1, 17)

  • religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit. (Liber Ecclesiasticus 1, 18)

  • In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)

  • Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. (Liber Ecclesiasticus 1, 27)

  • Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)

  • Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? (Liber Ecclesiasticus 2, 12)

  • Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina