Fondare 1151 Risultati per: Rim
Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)
Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum, (Liber Proverbiorum 3, 9)
melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius. (Liber Proverbiorum 3, 14)
nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima. (Liber Proverbiorum 6, 35)
Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)
Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)
Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus. (Liber Proverbiorum 15, 26)
Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. (Liber Proverbiorum 16, 30)
Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat. (Liber Proverbiorum 18, 18)
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. (Liber Proverbiorum 19, 4)
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)