Fondare 1151 Risultati per: Rim
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, (Liber Genesis 4, 4)
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)
Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8, 13)
et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. (Liber Genesis 10, 14)
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum (Liber Genesis 10, 15)
Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11, 4)
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, (Liber Genesis 11, 5)
Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”. (Liber Genesis 15, 9)
Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)
dixitque ad pueros suos: “Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos”. (Liber Genesis 22, 5)
Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram (Liber Genesis 22, 21)
Et addidit dicens: “Palearum quoque et pabuli plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum”. (Liber Genesis 24, 25)