Mosaico decorativo

Fondare 20258 Risultati per: Re

  • Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “Cur velocius venistis solito?”. (Liber Exodus 2, 18)

  • Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2, 19)

  • At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)

  • Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem. (Liber Exodus 2, 21)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; (Liber Exodus 2, 24)

  • et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)

  • Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)

  • Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)

  • Dixit ergo Moyses: “Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus”. (Liber Exodus 3, 3)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina