Found 20258 Results for: Re
Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)
Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “Cur velocius venistis solito?”. (Liber Exodus 2, 18)
Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2, 19)
At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)
Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem. (Liber Exodus 2, 21)
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; (Liber Exodus 2, 24)
et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)
Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)
Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)
Dixit ergo Moyses: “Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus”. (Liber Exodus 3, 3)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)