Fondare 1212 Risultati per: Promissionem Promissa Terra
Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)
Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt. (Prophetia Ezechielis 27, 29)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)
et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meus est, et ego feci!”, (Prophetia Ezechielis 29, 9)
et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile. (Prophetia Ezechielis 29, 14)
Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)
Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)
quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)
Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 24)
In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)
Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium; (Prophetia Ezechielis 32, 26)
et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)