Fondare 1212 Risultati per: Promissionem Promissa Terra
Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum. (Prophetia Ezechielis 20, 10)
Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)
In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)
“Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te. (Prophetia Ezechielis 21, 35)
“Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, (Prophetia Ezechielis 22, 24)
Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. (Prophetia Ezechielis 22, 30)
Multiplicavit autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti; (Prophetia Ezechielis 23, 19)
et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. (Prophetia Ezechielis 23, 27)
Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; (Prophetia Ezechielis 23, 48)
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. (Prophetia Ezechielis 26, 16)
detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium; (Prophetia Ezechielis 26, 20)