Fondare 5078 Risultati per: Pro
Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, (Epistula ad Philippenses 2, 9)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. (Epistula ad Philippenses 2, 13)
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; (Epistula ad Philippenses 2, 20)
Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. (Epistula ad Philippenses 2, 26)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. (Epistula ad Philippenses 2, 30)
Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. (Epistula ad Philippenses 3, 7)
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. (Epistula ad Philippenses 4, 5)
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)
Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. (Epistula ad Philippenses 4, 11)
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; (Epistula ad Philippenses 4, 15)