Fondare 5078 Risultati per: Pro
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis (Epistula ad Ephesios 6, 18)
et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, (Epistula ad Ephesios 6, 19)
pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. (Epistula ad Ephesios 6, 20)
semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens (Epistula ad Philippenses 1, 4)
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. (Epistula ad Philippenses 1, 7)
ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 10)
Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii, (Epistula ad Philippenses 1, 12)
Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant; (Epistula ad Philippenses 1, 15)
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)
permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos. (Epistula ad Philippenses 1, 24)
Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, (Epistula ad Philippenses 1, 25)
quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)