Fondare 5078 Risultati per: Pro
Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)
non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
Aliam parabolam proposuit eis dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)
Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 58)
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)
Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari (Evangelium secundum Matthaeum 14, 9)
Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)