Fondare 5078 Risultati per: Pro
Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". (Evangelium secundum Matthaeum 5, 38)
Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". (Evangelium secundum Matthaeum 5, 43)
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 44)
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 15)
Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 8)
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)